Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.5.3
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum ambitus reum, et nobilem uirum et sibi amicum, iacentem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum moraretur respondit, et huius dicti conscius securo animo cenare potuit. ille uero etiam in foro non erubuit P. Scipionem socerum suum legibus obnoxium, quas ipse tulerat, in maxima quidem reorum inlustrium ruina muneris loco a iudicibus deposcere, maritalis lecti blanditiis statum rei publicae temerando. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable