Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.9.2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus ignotum euentum missus ab eo Titinius centurio nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essent, dum crebros excessus uiae petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire uitam properauit, cum et castra hostium inuicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtus, qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me fati tui comitem', superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex uictima iacuit, pietatis haec, erroris illa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable