LOGOI

Passage

Vergil, Eclogues 3

lat vergil phi001 perseus lat2

ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON Menalcas Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei? Damoetas Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. Menalcas Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus ovis custos bis mulget in hora, et sucus pecori et lac subducitur agnis. Damoetas Parcius ista viris tamen obicienda memento: novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello. Menalcas Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vitis incidere falce novellas. Damoetas Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas, et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. Menalcas Quid domini faciant, audent cum talia fures! non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca? et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille? Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas. Damoetas An mihi cantando victus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum? Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur, sed reddere posse negabat. Menalcas Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen? Damoetas Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus— depono: tu dic, mecum quo pignore certes. Menalcas De grege non ausim quicquam deponere tecum. Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis; lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos: in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet? Necdum illis labra admovi, sed condita servo. Damoetas Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis. Necdum illis labra admovi, sed condita servo: si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. Menalcas Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon efficiam posthac ne quemquam voce lacessas. Damoetas Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, sensibus haec imis, res est non parva, reponas. Palaemon Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba: et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca: alternis dicetis; amant alterna Camenae. Damoetas Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena: ille colit terras, illi mea carmina curae. Menalcas Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. Damoetas Malo me Galatea petit, lasciva puella, et fugit ad salices, et se cupit ante videri. Menalcas At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris. Damoetas Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi ipse locum, aëriae quo congessere palumbes. Menalcas Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta aurea mala decem misi; cras altera mittam. Damoetas O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! partem aliquam, venti, divom referatis ad auris! Menalcas Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta. si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? Damoetas Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. Menalcas Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.” Damoetas Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres. arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. Menalcas Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. Damoetas Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: Pierides vitulam lectori pascite vestro. Menalcas Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam. Damoetas Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet: mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. Menalcas Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos. Damoetas Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. Menalcas Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. Damoetas Tityre, pascentes a flumine reice capellas: ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo. Menalcas Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. Damoetas Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro. Menalcas His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent. nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. Damoetas Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo— tris pateat caeli spatium non amplius ulnas. Menalcas Dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto. Palaemon Non nostrum inter vos tantas componere lites. Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores aut metuet dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.

Provenance