Passage
Vergil, Eclogues 7
lat vergil phi001 perseus lat2
ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS Meliboeus Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares, et respondere parati. Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. Ille ubi me contra videt: “Ocius” inquit “huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.” Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo: alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. Corydon Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu. Thyrsis Pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. Corydon Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus et ramosa Micon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno. Thyrsis Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est: custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem suppleverit, aureus esto. Corydon Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito. Thyrsis Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. Corydon Muscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. Thyrsis Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper, et adsidua postes fuligine nigri; hic tantum Boreae curamus frigora, quantum aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas. Corydon Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae; strata iacent passim sua quaque sub arbore poma; omnia nunc rident: at si formosus Alexis montibus his abeat, videas et flumina sicca. Thyrsis Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. Corydon Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi. Thyrsis Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim: ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.