Passage
Vitruvius, De Architectura 1.6.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Ventus autem est aeris fluens unda cum certa motus redundantia. nascitur, cum fervor offendit umorem et impetus spiritus factionis exprimit vim flatus. id autem verum esse ex aeolis aereis licet aspicere et de latentibus caeli rationibus artificiosis rerum inventionibus divinitatis exprimere veritatem. fiunt enim aeoli pilae aereae cavae,— hae habent punctum angustissimum—quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem; et antequam calescant, non habent ullum spiritum, simul autem ut fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable