Passage
Vitruvius, De Architectura 10.1.1
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Machina est continens e materia coniunctio maximas ad onerum motus habens virtutes. ea movetur ex arte circulorum rotundationibus, quam Graeci kuklikhn\ ki/nhsin appellant. est autem unum genus scansorium, quod graece a)krobatiko/n dicitur; alterum spirabile, quod apud eos pneumatiko/n appellatur; tertium tractorium, id autem Graeci baroulko/n vocitant. scansorium autem est, cum machinae ita fuerint conlocatae, ut ad altitudinem tignis statutis et transversariis conligatis sine periculo scandatur ; at spirabile, cum spiritus ex expressionibus inpulsus et plagae vocesque o)rga/nikws exprimantur;