Passage
Vitruvius, De Architectura 10.1.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
tractorium vero, cum onera machinis pertrahuntur, ut ad altitudinem sublata conlocentur. scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur; ea catenationibus et transversariis et plexis conligationibus et erismatorum fulturis continentur. quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus. tractoria autem maiores et magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum prudentia summas virtutes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable