Passage
Vitruvius, De Architectura 10.10.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Ipsûm tamen eorum foraminum capituli e magnitudine omnis deformatur altitudo et latitudo. tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritretoe quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius S. parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum IIII, crassae foraminum† quinum; cardines foraminis dimidia. a parastatica ad foramen spatium foraminis, a foramine ad medianam parastaticam item foraminis . latitudo parastados mediae unius foraminis et eius ⟨T⟩K, crassitudo foraminis unius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable