LOGOI

Passage

Vitruvius, De Architectura 10.11.7

lat vitruvius phi001 perseus lat1

Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallûm mediûm latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci xh=lhn vocant , crassitudo 9, longitudo foraminum III et semis K; extantia cheles foraminis S; †plentigomatos foraminis et sicilicus. quod autem est ad axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium.

Provenance