Passage
Vitruvius, De Architectura 10.4.1
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inventa sunt, quemadmodum variis generibus comparentur, exponam. et primum dicam de tympano. id autem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime multitudinem magnam. ad tornum aut circinum fabricatus axis, capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas. in eius tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes axem et extremam tympani circumitionem, quae dividunt aequalia in tympano spatia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable