Passage
Vitruvius, De Architectura 10.4.3
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Cum autem altius extollendum erit, eadem ratio communicabitur sic. rota fiet circum axem eadem magnitudine, ut ad altitudinem, quae opus fuerit, convenire possit. circum extremum latus rotae figentur modioli quadrati pice et cera solidati. ita cum rota a calcantibus versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se quod extulerint. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable