LOGOI

Passage

Vitruvius, De Architectura 10.7.4

lat vitruvius phi001 perseus lat1

Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita, sed etiam plures et variis generibus ab eo liquore pressionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos effectus ostenduntur, uti merularum voces atque acrobatae bibentiaque et eadem moventia se sigilla ceteraque, quae delectationibus oculorum et aurium usu sensus eblandiantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable