Passage
Vitruvius, De Architectura 2.3.3
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Fiunt autem laterum genera tria: unum, quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri utuntur, longum sesquipede, latum pede. ceteris duobus Graecorum aedificia struuntur; ex his unum penta/dwron, alterum tetra/dwron dicitur. dw=ron autem Graeci appellant palmum, quod munerum datio graece dw=ron appellatur, id autem semper geritur per manus palmum. ita quod est quoquoversus quinque palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera, penta/dwrws, quae privata, tetra/dwrws struuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable