Passage
Vitruvius, De Architectura 2.6.3
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus Mysiae, quae a Graecis *katakekau/menh nominatur, et si quae eiusdem modi sunt locorum proprietates. si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable