Passage
Vitruvius, De Architectura 2.6.6
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. quod est molle et tenerum, exurit, quod autem asperum, relinquit; quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto, nonnullis locis procreatur id genus harenae, quod dicitur carbunculus. itaque uti Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. utraque autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable