LOGOI

Passage

Vitruvius, De Architectura 2.9.9

lat vitruvius phi001 perseus lat1

Aesculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione umidae potestatis vitiatur. cerrus, fagus, quod pariter habent mixtionem umoris et ignis et terreni, aeris plurimum, per huius raritates umores penitus recipiendo celeriter marcescunt. populus alba et nigra, item salix, tilia, cum non sint dura terreni mixtione, propter raritatem sunt candida et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem. vitex ignis et aeris habendo satietatem, umoris temperate, parum autem terreni habens leviore temperatura comparata egregiam habere videtur in usu rigiditatem.

Provenance