LOGOI

Passage

Vitruvius, De Architectura 3.5.8.p2

lat vitruvius phi001 perseus lat1

Capitulis perfectis, deinde in scapis columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat , epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae; item si ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius partis altitudo epistylii fiat; item si XX ad XXV pedes, dividatur altitudo in partes XII et semissem, et eius una pars epistylium in altitudine fiat; item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur in partes XII, et eius una pars altitudo fiat. item si quae altiores erunt, rata parte ad eundem modum ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epistyliorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable