Passage
Vitruvius, De Architectura 4.4.3
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Hoc autem efficit ea ratio, quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, non erunt aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem. sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable