Passage
Vitruvius, De Architectura 4.6.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte. supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem, quanta est eius crassitudo. sculpendum est cymatium lesbium cum astragalo. supra cymatium, quod erit in supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, astragalum lesbium sima scalptura. corona plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable