Passage
Vitruvius, De Architectura 4.8.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Sin autem peripteros ea aedes constituetur, duo gradus et stylobata ab imo constituantur. deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur; eaque cella tantam habeat diametrum praeter parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna. supra stylobatam columnae circum cellam isdem symmetriis, quae supra scriptae sunt, disponantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable