Passage
Vitruvius, De Architectura 5.4.7
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Tetrachorda autem sunt quinque: primum gravissimum, quod graece dicitur u(/paton, secundum medianum, quod appellatur me/son, tertium coniunctum, quod sunhmme/non dicitur, quartum disiunctum, quod diezeugme/non nominatur, quintum, quod est acutissimum, graece u(perbo/laion dicitur. concentus, quos natura hominis modulari potest, graece quae sumfwni/ai dicuntur, sunt sex: diatessaron, diapente, diapason, et disdiatessaron, et disdiapente, et disdiapason. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable