Passage
Vitruvius, De Architectura 5.6.8
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dextra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad ornatus comparata, quae loca Graeci peria/ktoi dicunt ab eo, quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe habentes singulares species ornationis, quae, cum aut fabularum mutationes sunt futurae seu deorum adventus, cum tonitribus repentinis versentur mutentque speciem ornationis in frontes. secundum ea loca versurae sunt procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre aditus in scaenam.