Passage
Vitruvius, De Architectura 5.9.4
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur; spira cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulûm autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita habeant rationem. stylobatisque adiectio quae fit per scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est in libro tertio, sumatur. epistylia, coronae ceteraque omnia ad columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum explicentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable