Passage
Vitruvius, De Architectura 5.pr.1
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogitationes praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias adiecerunt suis scriptis auctoritates. quod etiam velim nostris quoque studiis res pateretur, ut amplificationibus auctoritas et in his praeceptis augeretur; sed id non est, quemadmodum putatur, expeditum. non enim de architectura sic scribitur uti historia aut poemata. historiae per se tenent lectores; habent enim novarum rerum varias expectationes. poematorum vero metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable