Passage
Vitruvius, De Architectura 6.1.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Sub septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et non patentia, sed conversa ad calidas partes oportere fieri videntur. contra autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. ita, quod ultra natura laedit, arte erit emendandum. item reliquis regionibus ad eundem modum debet temperari, quemadmodum caelum est ad inclinationem mundi conlocatum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable