Passage
Vitruvius, De Architectura 6.6.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denûm nec maiores quindenûm; longitudo, uti singula iuga ne minus pedes occupent septenos. balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe. torcular item proximum sit culinae; ita enim ad molarios fructus commoda erit ministratio. habeatque coniunctam vinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum; cum enim alia parte habuerit, qua sol calfacere possit, vinum, quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur inbecillum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable