Passage
Vitruvius, De Architectura 6.8.8
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et uti caveatur incipientibus, exposui. namque de tegulis aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa, faciliter mutantur. itaque nec, solida quia non putantur esse, quibus rationibus haec poterint esse firma et quemadmodum instituantur, exposui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable