Passage
Vitruvius, De Architectura 7.3.2
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Asseribus dispositis tum tomice ex sparto hispanico harundines graecae tunsae ad eos, uti forma postulat, religentur. item supra cameram materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, ut, si quae stillae ex contignationibus aut tectis ceciderint, sustineantur. sin autem harundinis graecae copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur. Cetera omnia, uti supra scriptum est, expediantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable