LOGOI

Passage

Vitruvius, De Architectura 7.3.7

lat vitruvius phi001 perseus lat1

sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores. colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable