LOGOI

Passage

Vitruvius, De Architectura 8.3.21

lat vitruvius phi001 perseus lat1

Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca profluens aqua, e qua qui biberint, fiunt abstemii. ad eum autem fontem epigramma est in lapide inscriptum hac sententia versibus graecis: eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem. epigramma autem est id, quod est subscriptum: a)gro/ta, su\n poi/mnais to\ meshmbrino\n h)/n se baru/nh| di/yos a)n' e)sxatia\s *klei/toros e)rxo/menon, tai=s me\n a)po\ krh/nhs a)/rusai po/ma kai\ para\ nu/mfais u(dria/sin sth=son pa=n to\ so\n ai)po/lion: a)lla\ su\ mh/t' e)pi\ loutra\ ba/lh|s xroi/, mh/ se kai\ au)/rh phnh| e)nto\s e)o/nta me/qhs: feu=ge d' e)mh\n phgh\n misa/mpelon, e)/nqa *mela/mpous lusa/menos lu/sshs *proiti/das a)rteme/as pa/nta kaqarmo\n e)/bayen a)po/krufon, <eu)=t' a)/r' a)p' *)/argous ou)/rea trhxei/hs h)/luqen *)arkadi/hs>.

Provenance