Passage
Vitruvius, De Architectura 8.3.23
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Susis autem, in qua civitate est regnum Persarum, fonticulus est, ex quo qui biberint, amittunt dentes. item in eo est scriptum epigramma, quod significat hanc sententiam: egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur, excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos sunt versus graece: u(/data krana/enta ble/peis, ce/ne, tw=n a)/po xersi\n loutra\ me\n a)nqrw/poi h)\n de\ la/bh|s koi/lou botanh/deos a)glao\n u(/dwr au)th=mar pristh=res e) pi/ptousin, genu/wn o)rfana\ qe/ntes e(/dh.