Passage
Vitruvius, De Architectura 8.5.3
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum. hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, necesse est, ad extrema capita dextra ac sinistra, cum librata regula erit, pariter sustinere regulam aquam; sin autem proclinatum habuerit regulae canalem, erit ex una parte, quae erit altior, non in summis labris aqua; necesse est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio inflationem curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter se librata esse. exemplar autem chorobati erit in extremo volumine descriptum. et si erit fastigium magnum, facilior erit decursus aquae; sin autem intervalla erunt lacunosa, substructionibus erit succurrendum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable