Passage
Vitruvius, De Architectura 8.6.15.p1
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Parietibus calcatis, in medio quod erit terrenum, exinaniatur ad libramentum infimum parietum. hoc exaequato solum calcetur ad crassitudinem, quae constituta fuerit. ea autem si duplicia aut triplicia facta fuerint, uti percolationibus transmutari possint, multo salubriorem et suaviorem aquae usum efficient; limus enim cum habuerit, quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem. si non, salem addi necesse erit et extenuari. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable