Passage
Vitruvius, De Architectura 9.1.13
lat vitruvius phi001 perseus lat1
Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit in his fervoribus retentiones. ergo, quemadmodum id fieri videatur, exponam. eius radii in mundo uti trigoni paribus lateribus formae lineationibus extenduntur. id autem nec plus nec minus est ad quintum ab eo signo. igitur si radii per omnem mundum fusi circinationibus vagarentur neque extentionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, propiora flagrarent. id autem etiam Euripides, Graecorum poeta, animadvertisse videtur. ait enim, quae longius a sole essent, haec vehementius ardere, propiora vero eum temperata habere. itaque scribit in fabula Phaethonte sic: kai/ei ta\ po/rrw, ta)/gguqen d' eu)/krat' e)/xei.