LOGOI

Passage

Apuleius, Apologia 49

lat apuleius phi001 perseus lat1

Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida et his duae aduorsae, non congruant; id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit. sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable