Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 8.8
lat augustine stoa011 perseus lat2
Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere volentium. Quid enim languidos, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquen- tium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret. Praesumo de robore animi tui; itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia, quam difficilia. Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur. Et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamvis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, velut sunt bona omnia, quae vel cum pecoribus habemus communia vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum, non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto cotidie vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis lectionibus inveniuntur sive quae intrinsecus animo suggeruntur. Et tamen vehementer cum adversario dimicans saepe ab eo vulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable