LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Quinctio 4

lat cicero phi001 perseus lat2

ita quod mihi consuevit in ceteris causis esse adiumento, id quoque in hac causa deficit. nam, quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest. quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable