Passage
Cicero, Pro P. Quinctio 57
lat cicero phi001 perseus lat2
quid ergo est? vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat. ais esse vadimonium desertum. quaesivit a te, statim ut Romam rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse diceres. respondisti statim: Nonis Febr. discedens in memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam profectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies profectionis pridie Kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable