Passage
Cicero, Pro P. Quinctio 60
lat cicero phi001 perseus lat2
docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur. attende nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. recita edictum. qui fraudationis causa latitarit. non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. cui heres non exstabit. ne is quidem. qui exsili causa solum verterit. quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? nemo adfuit; neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable