LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Quinctio 84

lat cicero phi001 perseus lat2

omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere. praetor te quem ad modum possidere iussit? opinor, ex edicto. sponsio quae in verba facta est? si ex edicto praetoris bona P. Quincti possessa non sunt. Redeamus ad edictum. id quidem quem ad modum iubet possidere? numquid est causae, C. Aquili, quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex edicto non possederit, ego sponsione vicerim? nihil, opinor. cognoscamus edictum. qui ex edicto meo in possessionem venerint. de te loquitur, Naevi, quem ad modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. eos ita videtur in possessione esse oportere. quo modo? quod ibidem recte custodire poterunt, id ibidem custodiant; quod non poterunt, id auferre et abducere licebit. quid tum? dominum, inquit, invitum detrudere non placet. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable