Passage
Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 100
lat cicero phi002 perseus lat2
audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei deferatur; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx de ponte in Tiberim deiecerit. quae , si prodierit atque adeo cum prodierit — scio enim proditurum esse — audiet. veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable