LOGOI

Passage

Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 111

lat cicero phi002 perseus lat2

non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant. itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable