LOGOI

Passage

Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 134

lat cicero phi002 perseus lat2

Mitto hasce artis volgaris, coquos, pistores, lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet. in hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable