LOGOI

Passage

Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 152

lat cicero phi002 perseus lat2

an vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona venierunt?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable