Passage
Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 25
lat cicero phi002 perseus lat2
itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur ad Lucium Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, imprudente Lucio Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable