LOGOI

Passage

Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 77

lat cicero phi002 perseus lat2

reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! quid ? in tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. te nunc appello, Publi Scipio, te, Marce Metelle; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne Titum Roscium recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable