Passage
Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 90
lat cicero phi002 perseus lat2
quis ibi non est volneratus ferro Phrygio? non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable