Passage
Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 92
lat cicero phi002 perseus lat2
video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid? tu, Titi Rosci, ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable