Passage
Cicero, Pro Sex. Roscio Amerino 96
lat cicero phi002 perseus lat2
occiso sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? — Sua sponte Mallius nuntiat. — quid, quaeso, eius intererat? an, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod Romae audierat primus nuntiaret? cuius rei causa venerat Ameriam? 'non possum' inquit 'divinare.' eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. qua ratione Tito Roscio Capitoni primo nuntiavit? cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, Tito Roscio Capitoni potissimum nuntiaret? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable