Passage
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 24
lat cicero phi004 perseus lat2
et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim singulos ferre sententias, sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.